Plinius Secundus, Gaius

Historiae mundi libri 37

Opus omni quidem commendatione maius, sed nullis ad hunc diem editionibus, nulla cuiusquam singulari vel opera, vel industria, a mendis quae aut temporum iniquitate, aut superiorum aetatum neglentia, in latinos primae notae scriptorem hactenus occuparunt, satis unquam purgatum. Nunc vero, quanta a potuit expectari, fide, cura, diligentia, ex vetustißimorum excusorum & complurium codicum manuscriptorum attentißima collatione, & auctoritate, sic detersum ac emaculatum, ut ad pristinam eius integritatem & splendorem attulisse nostra haec editio post alias omnes adiumenta sane maxima iudicari merito poßit. Accessere ad varias lectiones, quas multiplices in marginum spaciis tibi religiosissime indicamus, & repraesentamus, castigationes, & adnotationes eruditissime indicamus, quibus infinita Plinii loca cum graecis & latinis scriptoribus, illis praesertim, unde pleraque omnia sua ille sumpsit, summa cum utilitate conseruntur. Una cum indice totius operis copiosissimo, additamentis rursus non poenitendis aucto, locisque propemodum innumeris, quae cum auctoris sensu bene congruebant, accuratißime correcto, & restituto. Omnia quidem multorum antehac doctorum hominum, novissime vero laboriosus observationibus conquisita, & solerti iudicio pensitata, Iacobi Dalechampii, medici Cadomensis. Accessere denique annotationes viri cuiusdam nobilis minime contemnenda, qui opus etiam totum diligentia magna & recognovit, & castigavit
Hrsg. v. Sigmund GelenJacques Dalechamps
FeyerabendFrankfurt am Main1599
Sprache: 
latein
Schlagwörter: 
Einheitssachtitel: