Erasmus von Rotterdam

Veterum maximeque insignium paroemiarum id est adagiorum collectanea

Opus qum novum tum ad omne vel scripture vel sermonis genus venustandum insigniendumque mirum in modum conducibile. Id quod ita demum intelligetis adolescentes optimi: si huiusmodi deliciis et litteras vestras et orationem quotidianam assuescetis aspergere. Sapite ergo et hunc tam rarum thesaurum tantillo nummulo venalem vobis redimite: multo prestantiora propediem accepturi: si hec boni consulueritis. Valete. Duobus in locis libellus hic prostat: In magistri Iohannis philippi officina: cuius quidem tum industria: tum sumptu nitidissimis formulis est emaculatissime impressus: In via divi Marcelli ad divine trinitatis signum: Rursum in via divi Iacobi ad Pellicani quem vocant notam
PhilippeParis1500
Sprache: 
latein
Schlagwörter: 
Einheitssachtitel: