- Startseite »
- Allgemeinenzyklopädien »
- Lateinische Enzyklopädien der Frühen Neuzeit » Erasmus von Rotterdam 1514 – Adagiorum chiliades tres
- Allgemeinenzyklopädien »

Erasmus von Rotterdam
Adagiorum chiliades tres, ac centuriae fere totidem
Ald. studiosis. s. Quia nihil aliud cupio, que prodesse vobis studiosi. Cum venisset in manus meas Erasmi Roterodami undecunque doctiss. hoc adagiorum opus eruditum, varium, plenum bonae frugis, & quod possit vel cum ipsa antiquitate certare, intermissis antiquis autorib. quos paraveram excudendos, illud curavimus imprimendum, rati profuturum vobis & multitudine ipsa adagiorum, quae ex plurimis autorib. tam latinis, quam graecis studiose collegit summis certe laborib. summis vigiliis, & multis locis apud utriusque linguae autores obiter vel correctis acute, vel expositis erudite. Docet praeterea quot modis ex hisce adagiis capere utilitatem liceat, puta quemadmodum ad varios usus accommodari possint. Adde, quod circiter decem millia versuum ex Homero, Euripide, & caeteris gerecis eodem metro in hoc opere fideliter, & docte tralata habentur, praeter plurima ex Platone, Demosthene, & id genus aliis
Sprache:
latein
Schlagwörter:
Onlineausgaben:
Einheitssachtitel: