Erasmus von Rotterdam

Io. Frobenius Politioris literaturae cultoribus

S. Adnisi sumus aeditione proxima, ut hoc opus cum primis frugiferum, quam emendatissimum prodiret in lucem, nec arbitror que neque inficiaturum, id nos infeliciter fuisse conatus, nunc quicquid in arte mea possunt promittere curae, id totum expromptum est. Accessit & autoris opera, qui multa vel auxit, vel reddidit meliora. Atque utinam hoc diu illi liceat, in studiorum lucrum potius quam meum. Sed vereor ne hac recognitionem ab ille simus habituri postremam. Qui literario gaudent lucro, habent hic lucrum non adspernandum: Quibus res est angustior domi, quam ut identidem idem opus mercent, habent postremam, ni fallor, autoris recognionem, simul & locupletationem. Bene valete, & nostrae industriae, si promereor, favete
FrobenBasel1523
Sprache: 
latein
Schlagwörter: 
Einheitssachtitel: